quinta-feira, 12 de fevereiro de 2009

Estou pensando em Deus...


Credo in unum Deum,Patrem omnipotèntem, factòrem caeli et terrae,visìbilium òmnium et invisibìlium.Et in unum Dòminium Iesum Christum,Fìlium Dei unigènitum,et ex Patre natum ante òmnia sàecula.Deum de Deo, Lumen de Lùmine, Deum verum de Deo vero,gènitum, non factum, consubstantiàlem Patri:per quem òmnia facta sunt.Qui propter nos hòmines et propter nostram salútemdescèndit de caelis.
Et incarnàtus est de Spìritu Sanctoex Marìa Vìrgine, et homo factus est.Crucifìxus ètiam pro nobis sub Pòntio Pilàto;passus et sepùltus est,et resurrèxit tèrtia die, secùndum Scriptùras,et ascèndit in caelum, sedet ad dèxteram Patris.Et ìterum ventùrus est cum glòria, iudicàre vivos et mòrtuos,cuius regni non erit finis.Et in Spìritum Sanctum, Dòminum et vivificàntem:qui ex Patre Filiòque procèdit.Qui cum Patre et Fìlio simul adoràtur et conglorificàtur;qui locùtus est per prophètas.Et unam, sanctam, cathòlican et apostòlicam Ecclèsiam.Confìteor unum baptisma in remissiònem peccatòrum.Et exspècto resurrectiònem mortuòrum,et vitam ventùri saèculi.

Amen.

Nenhum comentário:

Postar um comentário